- NIDROSIANA Praefectura
- NIDROSIANA Praefecturaincolis Dronthembus, pars ampla Norvegiae, a Septentrione in Meridiem extensa, nempe inter Vardhusianam praefecturam ad Boream et Bergensem ad Meridiem per 500. mill. pass. atque inter Oceanum Septentrionalem ad Occasum et Sueciam ad Ortum, ubi eius maior latitudo est 120. mill. pass. Dividitur in Nidrosianam Praefect. propriam, ad Meridiem, sub qua Nidrosia urbs, et septem Praefecturae minores, et in Saltensem Praefecturam quae ad Boream, sub qua sunt aliae 7. regiunculae. Ei adiacent plurimae Insul. in ora littorali. Vide Nidrosia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.